BELGIUM

BELGIUM
I.
BELGIUM
Belgarum oppid. Caesar l. 5. de Bell. Gassico,
Beauvais dictum videtur, urbs Picardiae. Ferrario est regio Galliae Belgicae Borenalis, vide Bellovaci.
II.
BELGIUM
pro Belgarum regione, ut apud Livion Samnium pro Samnitum regione. Vide Glateanum in Annot. ad Caesaris loc. et ad l. 6. Comment. Sic autem dicitur pars antiqua Galiiae Belgicae, quae mari Oceano vicinior est, et versus Seprentrionem porrecta. Dicitur etiam Germania inferior ab aliquor saeculis, tum quia tota regio humilior versus Oceanum, ubi confusi sunt admodum Galliae Germaniaeque limites, tum etiam, quia hatum gentium sermo ab aliis Germanis non multum distere. Nunc arctioribus quam auteâ restringitur limitibus, habens a Septenrrione Oceanum, ab Occidente et a Meridie Franciam, ab Oriente autein Germaniam propriam. Totum Belgium ab incolis Nederlandt, a Gallis le Pais bas, et ab Italis Paesi Bassi vulgo dicitur; complectitutque septendecim provincias, quae sunt: Quatuor Brabantiae, Gall. Brabant. Quatuor Limburgi, Limbourg. Quatuor Luxemburgi, Luxembourg. Ducatus Gueldriae, Gueldres. Septem Flandriae, Flaendres. Septem Artesiae, Artois. Septem Hannoniae, Hainaut. Septem Hollandiae, Hollande. Comitatus Zeelandiae, Zeelande. Comitatus Namurci, Namur. Comitatus Zutphaniae, Zutphen.
Marchionatus S. Imperii, ubi Antverpia, Anvers.
Quinque Frisiae Occidentalis, West Frise. Quinque Mechliniae, Malines. Quinque Ultraiecti, Utrecht. Dominia Transisalaniae, Owerissel. Dominia Groningae, Groningue. Hae omnes Belgii provinciae alias Regi Hispaniae parueunt, eique subsunt etiamnum meridionaliores. Sed quae sunt versus Septentrionem, Hispanicum iugum excusserunt, sub Philippo II. A. C. 1581. soedusque inter se inierunt, quod Foederato Belgio nomen dedit. Historia paulo altrius repetrita haec est. Quae gentes Rheni insulam et utrinque adsita. ad frerum usque Morinorum et Amasium ssumen colunt, hinc ad Germaniam, inde ad Belgicam veter. pertinent. Sed Germanica plerisque origo et lingua: unde una cura belli et libertaris; dones commercia et suas artes Romani in vexere, socii aut victores. Post, ubi plurimae nationes, velut signô datô, orbem Romanum irrupêre, omnis hic tractus in ius Francorum concessit, donec seissâ potentiâ pars penes Galliae dominos, pars penes Imperator. Germanos adhaeresceret. Horum Praesecti Comitum Ducumque titulô iudiciis belloque praesidebant, obtentâ tandem perpetuâ ac hereditariâ ditione: rempore, quô Dani Normannique omnia litora obsidebant. Non multo post, metu aut gratiâ exempti clientelae, aut fractâ vi maioris dominatus, summum, sed legitimum imperium populi benevolentiâ constituêre: nec ante accepti in im perium successores, quam in certas leges sancte iurâssent. His moribus, atque hâc Republ. diu aequà iure agitatum est: donec in Burgundionum ditionem plurimae gentes concessêre, qui orti domô regnatrice, sensim ad potentiam maiorem grasssbantur: interim et inter horum artes ius populi tuiti sunt Ordmes. Transfusus dein hic Fortunae cumulus in Austriacam familiam est, cui cum Hispanica coniunctio maximum incrementum attulisset, iam tum prudentiores mutationem Rei publ. formidine quâdam augurabantur. Nec vane: mox enim Hispani, soliti Italiam regere, Americam perpopulari, in Belgas ius idem, aut causam belli quaerebant: et Carolus V. quidem de vertendo staru, componendisque in regnum civiratibus serio consultavit: Sed diversis moribus, institutits, legibus deterritus est, nec tollere audebar. Filius vero eius Philippus II. idem omnino exsequi statuit. Ergo Proceres amoliri, et per Inquisitionem patientiam populorum tentare placuit, frustra dissuadente consilium Mariâ Hungariae Reginâ, quae fratris Caroli iussu Belgicae praesidebat. Discedes, contra leges, Hispanorum militum praesidium, reliquit, non audirô Ordinum conventu, contrarium petente: quibus hôc implacabilius succensuit, quod ingruentem dominationem, et imperii artes intellexisse videbantur. Instituti postea novi per Belgicam Antistites, animos magis exulcerârunt: unde tandem motus orti, totô orbe notissimi; de quibus omnium exactissmescripsir Hugo Grotius Annal. et Hist. Belg. Apud Belgas olim Mercurius inpromis cultus, cui humanô fanguine litatum: quidam Isidem venerati sunt, alii Marti, etc. sacra fecerunt, idque in silvis: Unde Sacrum Nemus, prope Noviomagum. Sub sinem saeculi 7. S. willebrordus Ultraiectum venit, et Christianam religionem populos docuit. Exin Romanae hîc sedis observantia, non tamen tanta, quanta apud alias gentes, unde Geldriae Ordines Ducem suum Imperarorem et Papam in sua ditione
vocare soliti sunt. Donec Zuinglii, Lutheri, Melanchthonis, etc. ope illata plurimis locis mundo lux Euangelii, in Belgieam quoque circa A. C. 1521. conventu incolarum, contactu externi inilitis, commerciis denique vulgarta est: et Antverpiae tum quidem Iucobus Praepositus, Lovanii Mattinus Dopius, Traiecti Iohannes Rhodius, Delphis Cornelius Honus, Gnapheusque Hagiensis docuerunt, post N. T. Bibliis, in Idioma Belgicum transiatis. et libris ad aedisecationem variis editis: nec severitas CArolii nascentem Ecclesiam exstinguere potis fuit. Post excarnisicata enim hominum non minus CM. ex quo rentatum an posset intendium hoc sanguine restingui, tanta multitudo per regionem insurrexerat, ut publica interdum supplicia, quoties insignior reus, aut atrociores cruciarus, seditione impedirentur. Sub Philippo dein inquisitio publice introducta A C. 1555. multum quidem cruoris sudit, sed non
eô successu, qui sperabatur. Postea A. C. 1559. novorum Praesulum institutio non minus hos, quam reliquos. offendit. Accessie decretum de Concilio Tridenrino Belgis obtrudendo. A. C. 1563. etc. quae omnia sequentia motibus ansam praebuerunt, quibus adeo non exstitpata Ecclesia est, ut potius propriô velut sanguine lota splendidius effulferit. Primus Fidei confessionem in Belgio pudlicam edidit Guido de Bres, postea Martyr, A. C. 1561. quae A. C. 1565. a Confoederatis oblata est Margaretae Gubernatrici. Nobiles dein 400. ex omnibus Belgii provinciis, libellô supplice eidem oblatô, A. C. 1566. pro libertate Religionis. quam periêrunt, Geusiorum tulêre dicterium, quod omnibus postea in Belgio Refor matis, aspersum. Interea libri ab his editi, a Monachis tam inepre resutati sunt, ut hinc indies numerus sidelium cresceret: coetusque variis in locis annô dictô publice ad lacra convenire inciperent. Quae dein sequnta vide apud Thuan. Stradam, Meteranum, Hooftium, Grotium, etc. Item in voce Hollandia. Hinc post gravissima bella, quae A. c. 1608. induciis annorum 12. inrerpellata, demum A. C. 1648. pace perpetuâ sopita sunt, orta divisio Belgii in Belgium Hispanum, quod persaepe ab exteris la Flandre dicitur, et in Belgium Hollandicum, seu Foederatum, et Provinciarum unitarum, quod eriam ab aliis les Estats de Hollande dicitus: sub quo sunt Hollandia, Zeelandia, Gueladria pro maiori parte. Zutphania, Transisalania, Frisia occidenralis, Dominia Ultraiecti et Groningae, et partes Septentrionales Flandriae, Brabantiae, ac Limburgi, Reliquae Hispano parent, exceptis Artefiâ fere totâ, et partibus maximis Flandriae, Hannoniae, et Luxemburgi, quae Francorum agnoscunt imperium. Vide quoque supra in voce Belgica.
Urbes Belgii et Germaniae inferioris, maioribus
asterimô indicatis.
Aldenardum, Flandriae, Ondenarde. * Amsterodamum, Hollandiae, Amsterdam. Atiscorum, Brabantiae, Arscot. * Atrebates, Vide Origiacum, Arras. * Audomarum, Artesiae, S. Omer. Augusta Eburonum. Vide Leodium. * Antuerpia, et Andoverpum, Brabantiae, Anvers. * Aquaegram. et Aquisgranum, Iuliacensis Ducat. Aix la Chapelle. Arenacum, Geldriae, Arnheim. Bastonia, et Bastonacum, Lucemburg. Ducarus. Bastogne. Bonna, Coloniensis Episcopatus, Bonne. * Boscum Ducis. Vide Silva Ducis, Bois le Duc. * Brugae, Flandriae, Bruges. * Bruxellae, Brabantiae, Bruxelles. * Cameracum, Hannoniae, Cambray. Campi, Transisalaniae, Campen. Clivia, et Clivensis arx, Ducatus cognominis, Cleves. * Colonia Agrippina, Archiepiscopatus cognominis, Cologne. Corteriacum, Flandriae, Courtray. * Daventria, et Davontria, Trausisalaniae, Deventer. Delphi, Hollandiae, Delst. Docum, Frisiae occidentalis, Dockum. * Dordracum, Hollandiae, Dordrecht. * Duacum, Flandriae, Dovay. Dusseldorpium, Comitatus Bergensis, Dusseldorp. Embrica, Clivensis Ducatus, Emmerik. Exclusa, Flandriae, l'Escluse. Flevo, et Flevum, Frisiae occidental. * Gandavum, Ganda ante, et olim Clarinea, Flandriae, Gand. Geldria, Ducatus cognominis, Gueldres. * Groninga, et Gruninga, olim Philaeum, provinciae cognominis. Groningue. Haga, Hollandiae, la Haye. * Harlemum, Hollandiae, Harlem. Herculis Castra, Geldriae; Erkelens. Huronum, et Huum, Leodiensis Episcopat. Huy. Hyprae, Flandriae, Ipres. * Insula, Flandriae, l'Iste. Iuliacum, Ducatus cognominls, Iuliers. * Legia, et Leodium, Eipscopat. cognominis, Liege. * Levardia, conventus iurid. Frisiae occident. lewarden. * Lovanium, olim Grudii, Brabantiae, Louvanin. * Lucemburgum, Latine Alisuntiopolis, Ducatus cognominis Luxembourg. * Lugdunum Batavorum. Hollandiae, Leyden. Lymburgum, quasi Lymeburgum, Ducatus cognominis, Limbourg. * Machlinia, Brabantiae, Malines. Marcodurum, Ducatus Iuliacensis, Duren. * Metelburgum, Zeelandiae, Midelbourg. * Montes, Hannoniae, Mons. * Namurcum, Comitarus cognominis, Namur. * Navalia, Suolis nunc putatur, Transisalaniae, Zuvol. * Noviomagus, Geldriae, Nimegue. Nuesium, Coloniensis Episcopatus, Neus. Orchianum, Flandriae, Orchies. * Origiacum, quae et Atrebates, Artesiae. Orolaunum, Lucemburgi Ducar. Arlon. Pous Scaldis, postea Valentianae et Valencenae. Vide ibi. Roterodamum, Hollandiae, Roterdam. Ruremunda, Geldriae, Ruremonde. Staurla, antea Sturii, Frisiae occidental. Staveren. Suolis. Vide Navalia. Zuvol. Teutoburgium, Cliviae. Duysbourg. * Silva Ducis, Brabantiae, Bois le Duc. Theodonis villa, Lucemburg. Duc. Thionville. * Tornacum, Flandriae, Tournay. * Traiectum superius, Brabantiae, Maestricht. * Traiectum inferius, quod et Ultraiectum, et Utricesium, olim Antonina, Ultraiectinae provinciae, Utrecht. Trudonium, Brabantiae, S. Truyen. Vada Geldriae. Valentianae, et Valencenae, quasi
Vallis cycne, Hannoniae, Valenciennes.
Venloa, Geldriae, Venlo. *Vesalia, Cliviae, Vese. Veteres Marsi, Transisalaniae, Otmarsen. Veteres Salii, Transisalaniae, Oldensel. Xanthus, postea Santae, Cliviae, Samen. *Zutphenum, Comitatus cognominis, Zutphen. Ex his urbibus notabis Aquisgranum, Bonnam, Cliviam, Coloniam Agrippinam, Duseldorpium, Herculis castra, Huionum, Iuliacum, Leodium, Marcodurum, Nuesium, Teutoburgium, et Xantum urbes esse Germaniae propriae; non autem Belii, et Embricam et Vesaliam tantum Batavis oppigneratas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Belgium — • Information on the history, education, and cemeteries of the country Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Belgium     Belgium     † …   Catholic encyclopedia

  • BELGIUM — BELGIUM, West European kingdom. The Medieval Community Jews first appeared in the southern Netherlands during the early 13th century, although the exact date of their settlement there cannot be ascertained. They arrived from the east, most… …   Encyclopedia of Judaism

  • Belgium — ist in mehreren Sprachen, insbesondere im Englischen, die Schreibweise für Belgien in Caesars Gallischem Krieg Bezeichnung für das Siedlungsgebiet der belgischen Ambianer, Caleter, Veliocasser und Bellovaker, heute Picardie und obere Normandie… …   Deutsch Wikipedia

  • Belgium — Belgium, IL U.S. village in Illinois Population (2000): 466 Housing Units (2000): 202 Land area (2000): 0.423193 sq. miles (1.096066 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.423193 sq. miles (1.096066… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Belgium.be — est le site internet portail du gouvernement fédéral belge, rassemblant des informations pratiques concernant les autorités fédérales disponibles sur le Net. Son ancien nom était http://www.fgov.be. L expression belgium.be est aussi le symbole du …   Wikipédia en Français

  • Belgium, IL — U.S. village in Illinois Population (2000): 466 Housing Units (2000): 202 Land area (2000): 0.423193 sq. miles (1.096066 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.423193 sq. miles (1.096066 sq. km) FIPS… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Belgium, WI — U.S. village in Wisconsin Population (2000): 1678 Housing Units (2000): 592 Land area (2000): 1.442838 sq. miles (3.736934 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.442838 sq. miles (3.736934 sq. km)… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Belgĭum — (a. Geogr.), Theil von Belgica, wo die Bellovacer, Ambianer, Atrebater, Velliocasser, Aulercer u. Caleter wohnten, die Gegend des j. Beauvais, Artois u. Amiens …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Belgium — c.1600, Low Germany and the Netherlands, from the Latin name of the territory near here occupied by the Belgæ, a Celtic tribe. Adopted 1830 as the name of a new nation formed from the southern part of the former United Kingdom of the Netherlands …   Etymology dictionary

  • Belgium — [bel zhēk′] kingdom in W Europe, on the North Sea: independence established in 1831: 11,778 sq mi (30,505 sq km); pop. 9,979,000; cap. Brussels: Fr. name Belgique [bel zhēk′]; Fl. name België [bel′gē ə] …   English World dictionary

  • Belgium — This article is about the country. For other uses, see Belgium (disambiguation). Belgian redirects here. For the article on the people, see Belgians. Kingdom of Belgium Koninkrijk België (Dutch) Royaume de Belgique …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”